Procedure, 30 April 1707, Edinburgh

Att Edinburgh the Threttieth day of Apryll Jaj vijc and Sevine years

A1707/4/321

Procedure

Diploma Joannis Comitis de Roxburgh de Titulo et dignitate Ducis de Roxburgh

Anna dei gratia etc Quandoquidem nos considerantes Regiae dignitati consentaneum esse , nostrae aestimationis et favoris characteres in eos ex illustri familia ortos conferre, Quorum actiones eorum Stirpis dignitati correspondent; Et quod Joannes Comes de Roxburgh ex nobili et antiqua familia natus sit, Cujus antecessores per multa retro Secula fidelitate et zelo erga Regios nostros praedecessores sese exonarunt , Atque Singulari honore et immaculata fide officia et Munia maximae fidei sibi Commissa obierunt ; Nosque etiam considerantes insignia et fidelia Servitia Nobis per dictum Joannem Comitem de Roxburgh perstita2 et peracta, ejusque zelum et affectum erga nos , nostrumque Regimen omnibus occasionibus expressum: Ob hasce igitur et multas alias causas et considerationes in ulteriorem honoris et dignitatis dictae familiae additionem durabilem nostri Regii favorem3 tesseram in dictum Comitem , ejusque haeredes subscriptos conferre Statuimus; Quo vero ipsi magis nobis, nostrisque Successoribus in talibus Munii4 et officiis quae ipsis concredita seu concredenda sunt, servire excitentur et animentur. Noveritis igitur nos fecisse, constituisse, creasse et inaugurasse, Sicuti nos tenore praesentium facimus, constituimus, creamus, et inauguramus eundem Joannem Comitem de Roxburgh, Ducem de Roxburgh, Mariochem5 de Beaumont et Cessfoord, Comitem de Kelso, Vicecomitem de Broxmouth et Dominum Kerr de Cessfoord et Cavertoun; Dando, concedendo et Conferendo, Sicuti nos per praesentes Damus , concedimus et conferimus in dictum Joannem Comitem de Roxburgh ejusque haeredes masculos de suo corpore, Quibus deficientibus alios haeredes suos titulo et dignitati Comitis de Roxburgh per priora Diplomata praedecessoribus dicti Joanni Comitis de Roxburgh eatenus facta et concessa, Succedere destinatos, dictum Titulum honorem, ordinem, Gradum et dignitatem Ducis; Nec non declaramus et ordinamus dictum Joannem Comitem de Roxburgh ejusque antedictos Duces de Roxburgh, Marchiones de Beaumont et Cesfoord Comites de Kelso, Vicecomites de Broxmouth et Dominos Cessfoord et Cavertoun omni tempore futuro nominandos et designandos , Atque omnes et universas dignitates , immunitates, praecedentias, cum loco et Suffragio in omnibus Parliamentis, ordinum Conventibus, Conciliis generalibus, omnibusque aliis congressibus quibuscunque tam publicis quam privatis, Cum omnibus praerogativis, praehemenentiis, praecedentiis, libertatibus et privilegiis quibuscunque ad ullum alium Ducem in dicto regno Scotiae Spectantibus, seu Spectare valentibus, habere, frui et possidere. Tenendum et Habendum dictum Titulum, honorem, ordinem dignitatem et Gradum Ducis, Cum omnibus et Singulis praerogativis, praehemenentiis, praecedentiis et privilegiis eo Spectantibus Praefato Joanni Comiti de Roxburgh, nunc Duci de Roxburgh, ejusque haeredibus antedictis De Nobis , nostrisque Regiis Successoribus in perpetuum plenarie adeoque libere in omnibus respectibus quam quivis alius Dux dicti Regni nostri possidet, seu possidere poterit: Et Volumus et concedimus et pro nobis et Successoribus nostris Decernimus et Ordinamus hoc nostrum praesens Diploma adeo validum et Sufficiens fore in quovis respectu dicti Joanni nunc Duci de Roxburgh, ejusque antedictis pro eorum fruitione et possessione praedicti Tituli, honoris et dignitatis Ducis Cum omnibus privilegiis eo Spectantibus omni tempore futuro, Ac si adhibitis Solemnitatibus et Ceremoniis ab antiquo usitatis et Similibus occasionibus consuetis, Investitus et inauguratus esset; Quocirca nos dispensamus, tenoreque praesentium pro nobis, nostrisque Successoribus in perpetuum dispensamus. Leoni porro armorum Regi, Suisque fratribus, fecialibus talia addi[ta]menta seu paludamenta ut ipsis pro hac occasione, conveniens et expediens videbitur, Concedere et praescribere Imperamus. In cujus Rei Testimonium Praesentibus magnum Sigillum nostrum appendi Mandavimus Apud Aulam nostram de Kensingtoun Vigesimo quinto die mensis Aprilis Anno domini Millesimo quingentesimo6 Septimo, et anno regni nostri Sexto Per Signaturam S . D . N . manu Suprascriptam, wrytten to the Great Seall and Registrat the […]7

Att Edinburgh the8

1. NRS, PC1/53, 511-12.

2. Sic.

3. Sic.

4. Sic. *Recte* ‘muniis’.

5. Sic.

6. Sic.

7. The entry ends here.

8. The record ends here.

1. NRS, PC1/53, 511-12.

2. Sic.

3. Sic.

4. Sic. *Recte* ‘muniis’.

5. Sic.

6. Sic.

7. The entry ends here.

8. The record ends here.

Procedure, 30 April 1707, Edinburgh

Att Edinburgh the Threttieth day of Apryll Jaj vijc and Sevine years

A1707/4/311

Procedure

Patent of honour In favours of the Duke of Montrose

Patent of honour under the great Seall In favours of James Marques of Montrose, Creating him Duke of Montrose etc Read and ordered to be recorded, as also another patent of honour In favours of John Earle of Roxburgh Creating him Duke of Roxburgh etc Read and ordered to be recorded, wherof the tenors follow. Warrand signed at Sederunt.
Anna etc Quandoquidem nos considerantes Regiae dignitati consentaneum esse nostrae aestimationis et favoris Characteres in eos ex illustri familia ortos conferre, Quorum actiones eorum Stirpis dignitati correspondent, Et quod Jacobus Marchio de Montrose ex nobili et antiqua familia natus sit Cujus antecessores per multa retro saecula fidelitate et zelo erga nostros Regios praedecessores se se exornarunt, et qui Singulari honore et immaculata fide officia et Munia maximae fidei sibi Commissa obierunt; Nosque etiam considerantes Insignia et fidelia Servitia nobis per dictum Jacobum Marchionem de Montrose praestita et peracta, ejusque zelum et affectum erga nos, nostrumque regimen omnibus occasionibus expresa. Ob hasce igitur et perplurimas alias causas et considerationes in ulteriorem honoris et dignitatis dictae familiae additionem durabilem Regii nostri favoris tesseram in dictum Marchionem ejusque haeredes postea mentionatos conferre Statuimus; Quo vero ipsi magis nobis, nostrisque Successoribus in talibus Muniis et officiis quae ipsis concredita seu concredenda sunt, servire excitentur et animentur: Noveritis igitur nos fecisse, constituisse, creasse et inaugurasse, Tenoreque praesentium facere constituere, creare et inaugurare antedictum Jacobum Marchionem de Montrose, Ducem de Montrose, Marchionem de Graham et Buchanan, Comitem de Kinkarden, Vicecomitem de Dundaff et Dominum Aberuthven, Mugdock et Fintrie; Dando, concedendo et conferendo; Sicuti tenore praesentium Damus, concedimus et conferimus in dictum Jacobum Marchionem de Montrose et haeredes Masculos ex suo corpore, Quibus deficientibus haeredes titulo et dignitati Marchionis de Montrose per priora diplomata praedecessoribus dicti Jacobi Marchionis de Montrose facta et concessa Succedere provisos, antedictum titulum, honorem, ordinem, Gradum et dignitatem Ducis, Nec non declaramus et ordinamus praedictum Jacobum Marchionem de Montrose ejusque haeredes Supramentionatos, Duces de Montrose, Marchiones de Graham et Buchanan, Comites de Kinkairden, Vicecomites de Dundaff et Dominos Aberuthven, Mugdock et Fintrie; Atque ita omni tempore futuro Nominandos et designandos; Nec non omnes et Singulas dignitates, immunitates, praecedentias, cum prioritate et Suffragio in omnibus Parliamentis ordinum, conventibus, Generalibus, Conciliis, omnibusque aliis Congressibus quibuscunque tam publicis quam privatis, Cum omnibus praerogativis, praeheminentiis, praecedentiis, libertatibus et privilegiis quibuscunque ad ullum alium Ducem in dicto Regno Scotiae Spectantibus, seu Spectare valentibus, habere, possidere et frui. Tenendum et Habendum dictum Titulum, horonorem2, Ordinem, dignitatem et 3 Gradum Ducis Cum omnibus et singulis praerogatives4, praehementiis, praecedentiis et privilegiis eo Spectantibus praefato Jacobo Marchioni de Montrose haeredibusque ejus antedictis de nobis, nostrisque Regiis Successoribus in perpetuum, plenarie, adeoque libere in omnibus respectibus, quam ullus alius dicti Regni nostri dux, possidet seu possidere poterit: Et volumus et concidemus5, et pro nobis et Successoribus nostris Decernimus et Ordinamus hoc nostrum praesens Diploma adeo validum efficere et Sufficiens fore dicto Jacobo nunc Duci de Montrose ejusque praedictis pro eorum fruitione et possessione dicti Tituli honoris, ordinis et dignitatis Ducis, Cum omnibus privilegiis eo Spectantibus omni tempore futuro, Ac Si adhibitis Solemnitatibus et Ceremoniis ab antiquo usitatis et similibus occasionibus consuetis Investitus et Inauguratus fuisset, Quocirca dispensamus, Tenoreque praesentium in perpetuum dispensamus; Leoni porro Armorum Regi, Suisque fratribus Faecialibus, Si opus fuerit, Talia additamenta seu paludamenta ut ipsis pro hac occasione conveniens et expediens videbitur concedere et praescribere Imperamus. In cujus rei Testimonium praesentibus Magnum Sigillum nostrum appendi mandavimus Apud Aulam nostram de Kensingtoun Vigesimo quarto die mensis Aprilis Anno domini Millesimo Septingentesimo Septimo, Et anno Regni nostri Sexto , Per Signaturam manu S . D . N . Reginae Suprascriptam, wrytten to the great Seall and Registrat the […]6

1. NRS, PC1/53, 510-11.

2. Sic.

3. The word ‘Ordinem’ had been crossed out in the MS at this point.

4. Sic.

5. Sic.

6. The entry ends here.

1. NRS, PC1/53, 510-11.

2. Sic.

3. The word ‘Ordinem’ had been crossed out in the MS at this point.

4. Sic.

5. Sic.

6. The entry ends here.

Procedure, 30 April 1707, Edinburgh

Att Edinburgh the Threttieth day of Apryll Jaj vijc and Sevine years

A1707/4/301

Procedure

[Buchan elected Preses]

In absence of the Lord high Chancellor, and Lord President of privie Counsell, The Earle of Buchan elected preses.

1. NRS, PC1/53, 510.

1. NRS, PC1/53, 510.

Sederunt, 30 April 1707, Edinburgh

Att Edinburgh the Threttieth day of Apryll Jaj vijc and Sevine years1

A1707/4/292

Sederunt

Earl of Buchan; Earl of Findlater; Earl of Dunmore; Earl of Glasgow T.D.; Lord Register; Lord Advocat; Mr Francis Montgomrie; Laird of Cavers Douglas; Lord Provest of Edinburgh

1. NRS, PC1/53, 510

2. NRS, PC1/53, 510.

1. NRS, PC1/53, 510

2. NRS, PC1/53, 510.