Procedure, 30 April 1707, Edinburgh

Procedure, 30 April 1707, Edinburgh

Att Edinburgh the Threttieth day of Apryll Jaj vijc and Sevine years

A1707/4/321

Procedure

Diploma Joannis Comitis de Roxburgh de Titulo et dignitate Ducis de Roxburgh

Anna dei gratia etc Quandoquidem nos considerantes Regiae dignitati consentaneum esse , nostrae aestimationis et favoris characteres in eos ex illustri familia ortos conferre, Quorum actiones eorum Stirpis dignitati correspondent; Et quod Joannes Comes de Roxburgh ex nobili et antiqua familia natus sit, Cujus antecessores per multa retro Secula fidelitate et zelo erga Regios nostros praedecessores sese exonarunt , Atque Singulari honore et immaculata fide officia et Munia maximae fidei sibi Commissa obierunt ; Nosque etiam considerantes insignia et fidelia Servitia Nobis per dictum Joannem Comitem de Roxburgh perstita2 et peracta, ejusque zelum et affectum erga nos , nostrumque Regimen omnibus occasionibus expressum: Ob hasce igitur et multas alias causas et considerationes in ulteriorem honoris et dignitatis dictae familiae additionem durabilem nostri Regii favorem3 tesseram in dictum Comitem , ejusque haeredes subscriptos conferre Statuimus; Quo vero ipsi magis nobis, nostrisque Successoribus in talibus Munii4 et officiis quae ipsis concredita seu concredenda sunt, servire excitentur et animentur. Noveritis igitur nos fecisse, constituisse, creasse et inaugurasse, Sicuti nos tenore praesentium facimus, constituimus, creamus, et inauguramus eundem Joannem Comitem de Roxburgh, Ducem de Roxburgh, Mariochem5 de Beaumont et Cessfoord, Comitem de Kelso, Vicecomitem de Broxmouth et Dominum Kerr de Cessfoord et Cavertoun; Dando, concedendo et Conferendo, Sicuti nos per praesentes Damus , concedimus et conferimus in dictum Joannem Comitem de Roxburgh ejusque haeredes masculos de suo corpore, Quibus deficientibus alios haeredes suos titulo et dignitati Comitis de Roxburgh per priora Diplomata praedecessoribus dicti Joanni Comitis de Roxburgh eatenus facta et concessa, Succedere destinatos, dictum Titulum honorem, ordinem, Gradum et dignitatem Ducis; Nec non declaramus et ordinamus dictum Joannem Comitem de Roxburgh ejusque antedictos Duces de Roxburgh, Marchiones de Beaumont et Cesfoord Comites de Kelso, Vicecomites de Broxmouth et Dominos Cessfoord et Cavertoun omni tempore futuro nominandos et designandos , Atque omnes et universas dignitates , immunitates, praecedentias, cum loco et Suffragio in omnibus Parliamentis, ordinum Conventibus, Conciliis generalibus, omnibusque aliis congressibus quibuscunque tam publicis quam privatis, Cum omnibus praerogativis, praehemenentiis, praecedentiis, libertatibus et privilegiis quibuscunque ad ullum alium Ducem in dicto regno Scotiae Spectantibus, seu Spectare valentibus, habere, frui et possidere. Tenendum et Habendum dictum Titulum, honorem, ordinem dignitatem et Gradum Ducis, Cum omnibus et Singulis praerogativis, praehemenentiis, praecedentiis et privilegiis eo Spectantibus Praefato Joanni Comiti de Roxburgh, nunc Duci de Roxburgh, ejusque haeredibus antedictis De Nobis , nostrisque Regiis Successoribus in perpetuum plenarie adeoque libere in omnibus respectibus quam quivis alius Dux dicti Regni nostri possidet, seu possidere poterit: Et Volumus et concedimus et pro nobis et Successoribus nostris Decernimus et Ordinamus hoc nostrum praesens Diploma adeo validum et Sufficiens fore in quovis respectu dicti Joanni nunc Duci de Roxburgh, ejusque antedictis pro eorum fruitione et possessione praedicti Tituli, honoris et dignitatis Ducis Cum omnibus privilegiis eo Spectantibus omni tempore futuro, Ac si adhibitis Solemnitatibus et Ceremoniis ab antiquo usitatis et Similibus occasionibus consuetis, Investitus et inauguratus esset; Quocirca nos dispensamus, tenoreque praesentium pro nobis, nostrisque Successoribus in perpetuum dispensamus. Leoni porro armorum Regi, Suisque fratribus, fecialibus talia addi[ta]menta seu paludamenta ut ipsis pro hac occasione, conveniens et expediens videbitur, Concedere et praescribere Imperamus. In cujus Rei Testimonium Praesentibus magnum Sigillum nostrum appendi Mandavimus Apud Aulam nostram de Kensingtoun Vigesimo quinto die mensis Aprilis Anno domini Millesimo quingentesimo6 Septimo, et anno regni nostri Sexto Per Signaturam S . D . N . manu Suprascriptam, wrytten to the Great Seall and Registrat the […]7

Att Edinburgh the8

1. NRS, PC1/53, 511-12.

2. Sic.

3. Sic.

4. Sic. *Recte* ‘muniis’.

5. Sic.

6. Sic.

7. The entry ends here.

8. The record ends here.

1. NRS, PC1/53, 511-12.

2. Sic.

3. Sic.

4. Sic. *Recte* ‘muniis’.

5. Sic.

6. Sic.

7. The entry ends here.

8. The record ends here.