Att Edinburgh the Tuenty Nynth day off March Jaj vjc and Nyntie tuo years
A1692/3/65
A1692/3/651
Commission to the Council
Commision In favours of the Viscount of Tarbat to be Clerk of register
A Commission Wnder the Great seall In favours of George Viscount of Tarbatt to be Clerk to there majestyes Registers and Rolls Councill, sessione etc dureing there majestyes pleasure only daitted the third day of March instant wes read and ordained to be recorded in the Councill books being delyvered by the Earle of Leven to the Lord High Chancellour and receaved back from the said Lord Chancellour by the said Earle whereof the tenor followes Gullielmus et Maria Dei Gratia Magnae Brittanniae Franciae et Hyberniae Rex et Regina fideique defensores Omnibus probis hominibus ad quos praesentes literae nostrae pervenerint Salutem Quando quidem nobis abunde satisfactum est de exemiis animi dotibus et Facultatibus fidelissimi et dilectissimi nostri consanguinei et Conciliarii Georgii Vice comitis de Tarbatt Specialim vero quod ad munus et officium Registrorum et Rotulorum nostrorum Clerici in antiquo nostro Scotiae Regno obeundum aptissimus sitt et Idoneus Noveritis Igitur nos nominasse Constituisse et ordinasse Sicuti tenore presentium Nominamus Constituimus et ordinamus praefatum Georgium Vice comitem de Tarbatt (durante nostro duntaxit bene placito) nostrorum Registrorum Rotulorum nostri Concilii, Sessionis, et Scaccarii Necnon omnium Commissionum parliamentorum et ordinum conventuum in dicto nostro Regno Clericum Dando et Concedendo Illi Idem munus et officium (durante spatio antedicto) Cum omnibus honoribus dignitatibus privilegiis proficuis Immunitatibus et Casualitatibus quibuscunque eo Spectantibus Vel quae de Jure et praxi dicti nostri regni eo spectare dignoscentur Cum plena potestate et authoritate illi (durante nostro bene placito ut dictum est) Eligendi et2 Constituendi Clericos substitutos et deputatos in dictis officiis seu quavis ejusdem parte Idque ad vitam dictorum substitutorum et deputatorum qui eorum officiis Cum omnibus eorundem emolumentis durantibus omnibus eorum vitae diebus respective patientur Ordinamus denique et authoritatem Ipsi tribuimus omnia et singula facere et prestare de lege et praxi hujus nostri regni dicto officio Competentia Et perprius ab ipso aut quovis alio perprius in dicto officio Constituto prestita In Cujus Rei Testimonium presentibus Magnum Sigillum Nostrum appendi mandavimus Apud aulam nostram de Kensingtoun tertio die mensis Martis anno Domini Millesimo Sexcentesimo Nonogesimo Secundo et Regni nostri anno tertio Anno tertio per signaturam manu S: D: N: Regis supra scriptam Written on the back thus Written to the great seall and registrat the tuenty Eight day of March Jaj vjc and nyntie tuo years Sic subscribitur Will Kerr gratis Sealled at Edinburgh the tuenty eight day of March Jaj vjc and nyntie tuo years Sic subscribitur Alexander Inglis gratis
1. PC1/48, 130.
2. Inserted above the line.
1. PC1/48, 130.