Att Edinburgh the Tuentieth Day of December Jaj vjc nyntie tuo years
A1692/12/36
A1692/12/361
Commission
Comission Sir James Stewart to be there Majesties Advocat
Gullielmus et Maria Dei Gratia Magnae Brittanniae Franciae et Hyberniae Rex et Regina Fideique Defensores Omnibus probis hominibus ad quos presentes literae nostrae pervenerint Salutem Noveritis nos pro nobismet ipsis et tanquam principes Et Senescalli Scotiae Regio nostro animo recolentes fidelem et Dilectum nostrum Dominum Jacobum Stewart Egregiis animi dotibus peritia et Integritate Insigni procul omni dubio predictum2 esse et Instructum atque ad munus et Provinciam Advocati nostri in antiquo nostro Scotiae Regno obeundum usque quaque Idoneum Nominasse Igitur Constituisse et ordinasse Sicuti per has nostras literas Nos pro nobismet ipsis Et tanquam principes et Senescalli Scotiae Nominamus Constituimus et ordinamus Eundem Dominum Jacobum Stewart (Durante nostro bene placito Solum modo) Solum et unicum advocatum nostrum pro nobis met ipsis Et tanquam principibus et senescallis Scotiae In omnibus actionibus et Causis Civilibus et Criminalibus aliisque Cujuscunque naturae ad nos Ad nos in dicto Regno spectantibus sive per leges et praxim ejusdem officio advocati nostri pro nobis met ipsis sive tanquam principibus et senescallis antedictis competentibus Damus pariter et Concedimus dicto Domino Jacobo Stewart durante spatio ante dicto Idem munus et officium Cum universis dignitatibus honoribus privilegiis libertatibus feodis pensionibus et Emolumentis Quibuscunque eo spectantibus una Cum loco voto et suffragio tanquam uni ex status nostri officialibus in omnibus parliamentis Generalibus conciliis et conventibus dicti Regni ac etiam in secreto nostro Concilio et scaccario aliisque Comissionibus ubicunque Advocatus noster nominatur Cum potestate etiam dicto Domino Jacobo Stewart per se suosque substitutos per ipsum Constituendos (pro quibus respondere tenebitur) eodem munere et officio solius nostri advocati pro nobismet ipsis et tanquam principibus et senescallis Scotiae utendi Idemque exercendi Cum universis honoribus Dignitatibus feodis libertatibus et privilegiis eo spectantibus Et per quemlibet alium seu alios advocatos pro nobis aut serenissimis nostris antecessoribus Scotiae Regibus tempore quolibet retro acto petitis3 gavisis seu possessis In Cujus Rei Testimonium presentibus Magnum Sigillum Nostrum appendi mandavimus Apud aulam nostram de Kensingtoun vicesimo octavo die mensis Novembris Anno Domini Millesimo Sexcentesimo nonagesimo secundo Et Anno Regni Nostri quarto Per signaturam manu S D N Regis Supra scriptam Written to the great seall and registrat the tenth day of December Jaj vjc nyntie tuo years Sic subscribitur William Ker. Sealled at Edinburgh the tenth day of December Jaj vjc & nyntie tuo years Sic subscribitur Allexander Inglis
1. PC1/48, 520-21.
2. *Sic.,* *recte* preditum, as in *RPS*.
3. *Sic*., *recte* potitis.
1. PC1/48, 520-21.