Att Edinburgh the Tuenty Eight Day of Junij Jaj vjc nyntie tuo years
A1692/6/95
A1692/6/951
Commission to the council
Comission Earl of Melvill to be Lord privie seall
Gullielmus et Maria Dei Gratia Magnae Brittanniae Franciae et Hyberniae Rex et Regina fideique defensores Omnibus Probis Hominibus ad quos presentes literae nostrae pervenerint Salutem Noveritis Nos Considerantes in ministerii nostri Commodum Conducere Quod presens Commissio secreti nostri Sigilli antiqui hujus Regni nostri Scotiae singulari cuidam persona[e] demandetur Et satis Compertum habentes fidelitatem eximiam et sufficientes facultates fidelissimi et Dilectissimi nostri Consanguinei et Conciliarii Georgii Comitis de Melvill Quibus ad munus et officium Secreti nostri Sigilli dicti Regni Custodis fideliter obeundum et Exercendum usque quaque est adaptatus Igitur nominasse fecisse constituisse et ordinasse Tenoreque presentium nominare facere Constituere et ordinare dictum Georgium Comitem de Melvill (durante nostro beneplacito duntaxat) Dominum custodem Secreti nostri sigilli dicti regni Damus pariter Concedimus et disponimus illi munus et officium secreti nostri Sigilli Custodis Cum loco et ordine precedentiae Imediatae post praesidem secreti nostri concilii dicti Regni una Cum universis honoribus privilegiis dignitatibus feodis Casualitatibus proficuis et divoriis quibuscunque eo spectantibus per Ipsum fruendis et Gaudendis tam plene et libere in quovis respectu et Conditione quam eadem Imperrime possessa et gavisa fuere vel possideri poterant per quosvis ex ejus dicto loco et officio antecessoribus quolibet tempore retro acto Cum potestate etiam dicto Georgio Comiti de Melvill deputatos pro Custodiendo dicto secreto Sigillo Nominandi et Constituendi et Clericos et ad dictum sigillum scribas (pro quibus respondebit) Creandi et Constituendi Et generaliter omnia et singula agendi et exercendi ad privilegium et libertatem dicti officii perprius spectantia quaeve inposterum quovis modo spectare dignoscentur Quaequidem omnia per Eundem Georgium Comitem de Melvill In dicto munere et officio obeundo legittime facienda firma et rata habemus et Et Habituri sumus In Cujus Rei Testimonium presentibus magnum Sigillum nostrum Appendi mandavimus Apud Aulam nostram de Kensingtoun vicesimo nono die mensis Decembris Anno Domini millesimo sexcentesimo nonagesimo primo Et Anno Regni nostri tertio Per signaturam manu S D N: Regis supra scriptam wreitten on the back thus written to the great Seall and registrat the tuenty eight day of Junii Jaj vjc and nyntie tuo Sic subscribitur Will Kerr: gratis Sealled att Edinburgh the tuenty eight day of Junii Jaj vjc & nyntie tuo years Sic subscribitur Alexander Inglis
1. PC1/48, 293-4.
1. PC1/48, 293-4.