Att Holy-rudehouse the Twelfth day of June Jaj vijc and fyve years
A1705/6/8
A1705/6/81
Procedure
Commission The Earl of Loudoun to be one of the Secretaryes of State
Anna dei gratia Magnae Brittaniae, Franciae et Hiberniae Regina, fideique defensor, Omnibus probis hominibus ad quos praesentes literae pervenerint Salutem , Quandoquidem no2 Regio nostro animo perpendentes Nihil magis in Ministerii nostri et Regnorum nostrorum Commodum Conducere posse Quam ut probatae fidelitatis et integritatis viri principales Coronae nostrae Ministri , Speciatim vero Status nostri Secretarii Constituantur Quibus specialem poterimus habere fidem tam quo ad authoritatem nostram quam Subditorum nostrorum Commodum ; Nosque etiam abunde satisfacti et compertum habentes de fidelitate, integritate aliisque perpulcris facultatibus, fidelissimi et dilectissimi nostri et Consanguinei Conciliarii Hugonis Comitis de Loudoun, Quibus ad munus et officium unius ex principalibus Status nostri Secretariis praedictis obeundum usquequaque sit idoneus; Ob praedictas itaque et multas alias rationes et considerationes , Noveritis nos nominasse constituisse et Ordinasse, Sicuti nos tenore praesentium Nominamus , constituimus et Ordinamus eundem Hugonem Comitem de Loudoun unum ex duobus Status nostri Secretariis nobis pro antiquo Regno nostro Scotiae (durante nostro beneplacito solum modo , et donec praesentes a nobis Scripto revocentur) Coprincipalem et conjunctum cum fidelissimo et dilectissimo nostro Consanguineo et Conciliario Gulielmo Marchione de Annandale altero pro dicto regno Status Secretario, Dando et Concedendo; Sicuti nos tenore praesentium Damus et concedimus durante Spatio antedicto Ipsi dicto Hugoni Comiti de Loudoun Locum, Munus et officium, Unius ex duobus principalibus Status nostri Secretariis antedictis, Cum Justo et aequali dimidio omnium feodorum, proficuorum, emolumentorum, Casualitatum, libertatum et immunitatum, Quae ad dictum munus, Locum et officium perprius pertinebant seu pertinere poterant, Una cum annua pensione Mille librarum monetae Sterlinensis secundum donationem ejusdem per nos ipsi concessam datam cum praesentibus; Cum plena potestate illi utendi, exercendi et fruendi dicto Loco, munere, et officio, et Specialiter Scribendi, Subscribendi et Nobis offerendi omnes Donationes, Cautiones et Signaturas quascunque Regali nostra manu muniendas, et interponendi et recipiendi Justum et aequale dimidium omnium honorariorum, praemiorum et casualitatum eo Spectantium; Atque etiam aequalem habendi potestatem et privilegium Cum dicto Gulielmo Marchione de Annandale; altero nostro Status Secretario pro dicto Regno recipiendi, Interponendi et conservandi omnia Signeta dicti Regni, et equale dimidium beneficiorum et emolumentorum inde provenientium [provenien]tium in privatos suos usus applicandi, ac etiam potestatem deputatos et Custodes dictorum nostrorum Signetorum Constituendi, et admittendi et ad sussendi3 omnes Clericos et Signeto nostro Scribas, Cum omnibus Clericis vicecomitatum et Clericis ad pacem in dicto regno, et eo nomine ipsis Commissiones tribuendi; Quibus muniti iis muneribus ad vitam fungi et frui possunt; Idque quoties contigerit dicta munia vel quodvis eorum quocunque casu esse vacua et recipiendi Compositionum et commodorum aequale dimidium ex admissione dictorum Clericorum provenientium, et ea ad privatos accommodandi usus, In cujus rei testimonium praesentibus Magnum Sigillum nostrum appendi praecepimus Apud Aulam nostram de Kensingtoun Quinto die mensis Junii Anno dom[i]ni Millesimo Septingensimo4 quinto et Anno regni nostri quarto Per Signaturam manu S . D . N . Regina[e] Superscriptam, wrytten to the great seall and Registrat the Ellevinth day of June 1705. Sic subscribitur Ron: Campbell deput. Sealled at Edinburgh the Ellevinth day of June one thousand Sevine hundreth and fyve years Sic Subscribitur Alexander Ogilvie.
The above Commission being presented by Sir Gilbert Elliot one of the Clerks of Councell, the samen was read, and ordered to be recorded, and thereafter delyvered by the Lord Chancellor to the said Earle, who received the same upon his Knee as use us, and thereafter did qualifie himselfe to her Majestie by swearing the oath of allegance and subscribeing the same with the assureance, and the Lord Chancellor did tender to his lordship the oath de fideli, and thereafter his lordship took his place at the board accordingly as principall secretary of state.
1. NRS, PC1/53, 411-12.
2. Sic. *Recte* ‘nos’.
3. Sic. *Recte* ‘adsciscendi’.
4. Sic.
1. NRS, PC1/53, 411-12.
2. Sic. *Recte* ‘nos’.
3. Sic. *Recte* ‘adsciscendi’.
4. Sic.