Att Edinburgh the Eight day of October Jaj vijc and thrie years. Called extraordinar
A1703/10/4
A1703/10/41
Procedure
[Patent Earl of Hopetoune]
Patent of honour In favours of Charles Hope of Hopetoune Creating him Earle of Hopetoune etc presented and Read and then delyvered by the Marques of Annandale Lord president of privy Councill to the said Earle who receaved the said patent on his knee as use is. Wherof the tenor followes.
Anna Dei Gratia Magnae Brittaniae Franciae et Hiberniae Regina fideique defensor ; Omnibus probis hominibus ad quos praesentes Literae Nostrae pervenerint Salutem . Quandoquidem Nos regio Nostro animo Considerantes praeclara et fidelia ad modum servitia per antecessores Fidelissimi et dilectissimi Nostri Consanguinei et Consiliarii Caroli Hope de Hopetoune Nobis Nostrisque Regiis decessoribus prestita et Impensa per quos maximae feduciae2 et dignitatis Muniis Concrediti erant ac insignem utilitatem et Commodum Antiquo Regno Nostro Scotiae eorum dilligentia accresentia Inveniendo et promovendo ibidem Fodinas plumbas quibus Multi Indigentes Occupati et Sustentati Sunt Atque etiam perpendentes eundem Carolum Hope testimonia suae probitatis et affectiones erga nostram personam et Regimen Omnibus Occasionibus dedisse , ob hasce Igitur et perplurimus alias Magni Momenti rationes Insignem et durabilem Characterem Regii Nostri favores3 indictum Carolum Hope de Hopetoun et haeredes haeredes Masculos de Suo Corpore quibus deficientibus haeredes Faemellas sui Corporis Conferre et concedere apud nos benigne Statu[i]mus , Quo vero ille illique maximi momenti servitia nobis nostrisque Regiis successoribus praestare in futurum Magis animentur Et excitentur ; Noveritis igitur Nos Fecisse Constituisse et Creasse sicuti nos tenore praesentium Facimus Constituimus et Creamus Dictum Carolum Hope Comitem vicecomitem et Liberum parliamenti dominum in dicto Regno Comitem de Hopetoune vicecomitem de Aithrie et Dominum Hope omni tempore futuro appellandum et designandum Dando Concedendo et Conferendo in praefatum Carolum Hope ejusque haeredes Masculos de Suo Corpore quibus deficientibus haeredes Femellas Sui Corporis Titulum Honorem Ordinem Gradum et dignitatem Comitis et Liberi parliamenti domini ut praedicitur Cum plena potestate Commissione et Authoritate illi ejusque praedictis possidendi et Gaudendi eodem cum Omnibus et Singulis Praerogativis praehemenentiis praecedentiis et priviledgiis eo attinentibus quibuscum Nos tenore praesentium eundem Carolum Hope ejusque Praedictos speciatim vero cum Libero parliamenti sufferagio4 Investimus et Nobilitamus , Tenendum et Habendum praedictum titulum honorem Gradum dignitatem et Ordinem Comitis vicecomitis et Liberi Parliamenti domini Cum omnibus praerogativis praeheminentiis praecedentiis et priviledgiis eo Spectantibus per dictum Carolum Hope ejusque praedictos de nobis nostrisque Regiis successoribus In omnibus parliamentis Ordinum Conventibus Consiliis Generalibus aliisque publicis et privatis congressibus in dicto Regno tam5 plenarie adeoque Libere in quovis respectu ac quivis alius Comes vicecomes et Liberi6 parliamenti dominus simili titulo honore et dignitate perprius Gavisus est , seu quovis tempore praeterito praesenti vel futuro Gaudere poterit; Leoni porro Armorum Regi ejusque Fratribus Faecialibus Imperamus ut praefato Carolo Hope Nunc Comiti de Hopetoune talia prioribus Insigniis ejus gentilitiis additamenta qualia ipsi illisque hac occasione Convenientia videbuntur dent et praescribant , Ordinando et declarando hasce nostras patentes Literas Magno Sigillo Nostro Munitas adeo validas et Efficicaces7 fore Illi ejusque antedictis pro possidendo praedicto titulo honore dignitate et ordine cum omnibus priviledgiis aliisque eo attinentibus ac si ille ejusque praedicti omnibus ritibus et solemnitatibus similibus Occasionibus perprius usitatis Investiti et Inaugerati essent. Quocirca Dispensavimus perque presentes pro nobis nostrisque successoribus in perpetuum dispensamus In Cujus Rei Testimonium presentibus Magnum Sigillum nostrum appendi praecipimus Apud aulam nostram de St James’s Decimo quinto die Mensis Aprilis Anno domini Millesimo Septingentesimo tertio et Anno Regni Nostri Secundo. Per Signaturam Manu S: D: N: Reginae Supra Scriptam Wryten to the great Seall and Registrat the first of October 1703 Sic Subscribitur Charles Kerr. Sealled at Edinburgh the first day of October by speciall order till the Seall be renewed Sic Subscribitur Alexander Ogilvie.
1. NRS, PC1/53, 64-7.
2. Sic.
3. Sic. Recte ‘favoris’.
4. Sic. Recte ‘suffragio’.
5. A large flourish appears at this point in the MS.
6. Sic. Recte ‘Liber’.
7. Sic.
1. NRS, PC1/53, 64-7.
2. Sic.
3. Sic. Recte ‘favoris’.
4. Sic. Recte ‘suffragio’.
5. A large flourish appears at this point in the MS.
6. Sic. Recte ‘Liber’.
7. Sic.