Procedure, 5 December 1704, Edinburgh

Procedure, 19 December 1704, Edinburgh

Att Edinburgh the fyfth of December Jaj vijc and four years

A1704/12/51

Procedure

Litera Joannis Comitis De Roxburgh De officio ex duobus status secretarii

Commission under the Great seall Infavours of John Earle of Roxburgh to be one of Her Majesties Secretaries of state for this Kingdome Being presented by the Lord Thesaurer Depute The samen was read and ordered to be recorded And thereafter delyvered by the Lord high Chancellor to the said Lord Thesaurer Deput in name and absence of said Earle Who receaved the samen upon his knee as use is. Wherof the tennor followes.
Anna Dei Gratia Magnae Britanniae Franciae et Hiberniae Regina fideique defensor . Omnibus probis hominibus ad quos praesentes literae nostrae pervenerint salutem Quandoquidem nos regio nostro animo perpendentes nihil magis in Ministerii nostri et Regnorum nostrorum Commodum conducere posse, quam ut probate integritatis et fidelitatis viri praeclaris animi dotibus imbuti principales coronae nostrae ministri , speciatim vero status nostri Secretarii Constituantur, quibus specialem habere poterimus fidem tam quoad authoritatem nostram quam subditorum nostrorum commodum Nosque etiam abunde satisfactae et de fidelitate praeclaris animi dotibus aliisque perpulchris facultatibus fidelissimi et delectisimi nostri consanguinei et Conciliarii Joannis Comitis De Roxburgh quibus ad munus et officium unius ex principalibus status nostri Secretariis pro antiquo regno nostro Scotiae obeundum usquequaque, sit instructus, ob praedictas hasque et multas alias rationes et considerationes . Noveritis nos fecisse nominasse Constituisse et Ordinasse sicuti nos tenore praesentium facimus Nominamus constituimus et ordinamus eundem Joannem Commitem2 De Roxburgh unum ex duobus status nostri Secretariis nobis pro antiquo regno Scotiae durante nostro beneplacito solummodo, Conjunctum cum fidelissimo et delectissimo nostro Consanguineo et Concil[i]ario Georgio Comite de Cromartie altero pro dicto regno status secretario; Damus pariter et concedimus sicuti nos tenore praesentium damus et concedimus Durante spatio antedicto ipsi dicto Joan[e]m Comiti De Roxburgh locum munus et officium unius ex duobus principalibus conjunctis status nostri secretariis antedictis cum justo et Justo et equali dimidio omnium honorariorum proficuorum emolumentorum casualitatum libertatum dignitatum et immunitatum quae ad dictum munus locum et officium per prius pertinebant seu pertinere poterant , una cum annua pensione mille librarum monetae sterlinensis secundum danationem3 ejusdem per nos ipsi concessam datam cum praesentibus cum plena potestate illi utendi exercendi et fruendi dicto munere loco et officio et specialiter scribendi subscribendi et nobis offerendi omnes donationes cautiones et signaturas quascumque regali nostra manu muniendas et interponendi et recipiendi Justum et equale dimidium omnium honorariorum praemiorum et Casualitatum eo spectantium atque etiam equalem habendi potestatum et privilegium cum dicto Georgio Comite de Cromartie altero nostro status secretario pro dicto regno recipiendi interponendi et Conservandi omnia signeta dicti Regni et applicandi aequale dimidium beneficiorum et Emolumentorum inde provenientium in privatos suos usus et Commodum, Ac etiam potestatem Deputatos et Custodes dictorum nostrorum signetorum constituendi et admittendi et adscis[c]endi omnes Clericos et signeto nostro scribas, Cum omnibus clericis vicecomitatum et Clericis ad pacem in dicto Regno et eo nomine tribuendi ipsis commissiones , quibus muneti fungi possunt et frui iis muneribus ad vitam idque quoties contigerit dicta munia quocunque casu esse vacua et recipiendi compositionum et Commodorum dimidium ex admissione dictorum Clericorum provenientium ac ea ad privatos accomodandi usus. In Cujus Rei Testimonium praesentibus magnum sigillum nostrum appendi mandavimus Apud Aulam nostram De St James Decimo sexto die mensis Octobris Anno domini Millesimo Septingentesimo quarto. Et anno Regni nostri tertio Per signaturam manu S: D: N: Reginae supra scriptam Writen to the Great Seall and Registrat the Twenty fourth day of October 1704 . Sic Subscribitur Charles Kerr. Sealled Att Edinburgh the Twenty Sixth day of October 1704 sic subscribitur John Dickson.

1. NRS, PC1/53, 302-3.

2. Sic.

3. Sic. Recte ‘donationem’.

1. NRS, PC1/53, 302-3.

2. Sic.

3. Sic. Recte ‘donationem’.