Procedure, 5 December 1704, Edinburgh

Procedure, 19 December 1704, Edinburgh

Att Edinburgh the fyfth of December Jaj vijc and four years

A1704/12/61

Procedure

Litera Jacobi Comitis de Seafeild De Officio ex duobus status secretarii

Commission under the Great seall In favours of James Earle of Seafeild, To be one of Her Majesties Secretaries of state for this Kingdome Being praesented by Sir Alexander Ogilvie of Forglen. The samen was read and ordered to be recorded And thereaffter delyvered by the Lord High Chancellor to the said Sir Alexander In name and absence of the said Earle Who receaved the samen upon his knee as use is. Whereof the tennor followes.
Anna Dei Gratia Magnae Brittanniae Franciae et Hiberniae Regina fideique defensor . Omnibus probis hominibus ad quos praesentes litterae nostrae pervenerint salutem Quandoquidem cum ex serena nostra et seria animadversione prospicerimus nihil magis in Ministerii nostri et Regnorum nostrorum commodum conducere , posse , quam ut probatae integritatis et fidelitatis viri praeclaris animi dotibus imbuti principales coronae nostrae ministri speciatim vero status nostri Secretarii Constituantur Quibus specialem habere poterimus fidem tam quoad authoritatem nostram quam subdictorum2 nostrorum commodum nosque etiam abunde satisfactae de fidelitate praeclaris animi dotibus aliisque perpulchris facultatibus fidelissimi et praedilecti nostri consanguinei et Conciliarii Jacobi Comitis de Seafeild quibus ad munus et officium unius ex principalibus status nostri secretariis pro antiquo nostro Scotiae Regno obeundum et Exercendum satis ample est Imbutus et usquequaque instructus ob has igitur et per multas alias magni momenti res et rationes Noveritis nos Nominasse Constituisse et ordinasse sicuti per presentes has nostras literas Nominamus Constituimus et ordinamus eundem Jacobum Comitem De Seafeild unum ex duobus principalibus status secretariis nobis praedicto antiquo regno (Durante nostro beneplacito solum modo) conjunctum cum fidelissimo et Delectissimo nostro Consanguineo et Conciliario Joanne Comite de Roxburgh altero pro dicto regno status Secretario Dando et Concedendo sicuti tenore praesentium Damus et Concedimus Durante spatio dicto eidem Jacobo Comiti De Seafeild locum munus et officium un[i]us ex duobus principalibus Conjunctis status secretariis cum justo et equali Dimidio omnium emolumentorum proficuorum beneficiorum casualitatum libertatum Dignitatum et Immunitatum quo ad dictum munus locum et officium per prius pertinebant seu pertinere poterant una cum annua pensione Mille Librarum monetae sterlinensis secundum donationem ejusdem per nos ipsi concessam datam cum presentibus cum plena potestate illi utendi exercendi et fruendi dicto loco munere et officio Et specialiter scribendi subscribendi et offerendi omnes donationes cautiones vel signaturas quascunque regali nostra manu muniendas Et interponendi et recip[i]endi Justam et equale dimidium omnium feodorum praemiorum et casualitatum eo pertinentium atque etiam aequalem habendi potestatem et privilegium cum dicto Joanne Comite de Roxburgh altero nostro status secretario pro dicto regno recipiendi interponendi et Conservandi omnia signeta dicti Regni et Impendendi aequale dimidium beneficiorum et Emolumentorum inde pervenientium In privatos suos usus et Commodum atque etiam potestatem Constituendi deputatos et Custodes dictorum nostrorum signetorum et admittendi et adscis[c]endi omnes Clericos et a signeto nostro scribas cum omnibus Clericis vicecomitatum et Clericis ad pacem in dicto regno et eo nomene3 tribuendi ipsis Commissiones quibus muniti fungi possunt , et frui iis muneribus Clerici ad vitam idque quoties contigerit dicta munia quocunque casu esse vaccua et recipiendi compositionum et Commodorum dimidium ex admissione praedictorum Clericorum provenientium ac ea ad privatos accomodandi usus . In Cujus rei Testimonium praesentibus magnum sigillum nostrum appendi mandavimus ; Apud Aulam Nostram de Kensingtoun decimo Septimo die mensis Octobris Anno domini Millesimo Septingentesimo Quarto Et Anno Regni nostri tertio Per signaturam manu S: D: N: Reginae supra scriptam Wrytten to the Great seall and Registrat the Twenty fourth day of October 1704 Sic Subscribitur Charles Kerr; Sealled Att Edinburgh the Twenty Sixth day of October 1704 sic subscribitur John Dickson.

1. NRS, PC1/53, 304-5.

2. Sic. Recte ‘subditorum’.

3. Sic. Recte ‘nomine’.

1. NRS, PC1/53, 304-5.

2. Sic. Recte ‘subditorum’.

3. Sic. Recte ‘nomine’.