At Edinburgh tuesday the tuenty first day of January Jaj vjc nynty and fyve
A1696/1/21
A1696/1/211
Procedure: patent recorded
Patent Earle of Murray to be Conjunct Secretary of State
The following patent in favors of John Earle of Murray being read was ordered to be recorded and after reading delyvered by the Lord High Chancellor to the Lord Carmichaell who received the same upon his knees Followeth the tenor of the Patent
Gulielmus Dei gratia Magnae Brittaniae Franciae et Hiberniae Rex Fideique Defensor Omnibus probis hominibus ad quos presentes Literae nostrae pervenerint salutem quandoquidem cum ex serena nostra et seria animadversione prospicerimus nihil magis in ministerii nostri et Regnorum nostrorum commodum conducere posse quam ut probatae integritatis et fidelitatis viri preclaris animi dotibus imbuti principales Coronae nostrae ministri speciatim vero s[t]atus nostri secretarij constituantur quibus specialem habere poterimus fidem tam quoad authoritatem nostran2 nostram tum subditorum nostrorum commodum nosque etiam abunde satisfacti de fidelitate praeclaris animi dotibus aliisque perpulchris facultatibus fidelissimi et dilectissimi nostri Consanguinei et Consiliarii Joannis Domin[i] Murray quibus ad munus et officium unius ex principalibus status nostri secretariis pro antiquo nostro Scotiae Regno obeundum et exercendum satis ample est imbutus et usquequaque est instructus ob predictas itaque et multas alias magni momenti res et rationes Noveritis nos nominasse constituisse et ordinasse sicuti per presentes hasce nostras Literas nominamus constituimus et ordinamus eundem Joannem Dominum Murray unum ex duobus status secretariis nobis pro dicto antiquo3 Regno (durante nostro beneplacito et quoad praesentes scripto non revocentur) principalem et Coniunctum cum fidelissimo et dilectissimo nostro Conciliario Jacobo Johnstoune Armigero altero pro dicto Regno Status Secretario atque damus et Concedimus ipsi dicto Joanni Domini Murray durante spacio supra expresso Locum officium et munus unius ex duobus principalibus Conjunctis Status Secretariis cum justo et equali dimidio omnium Honorariorum emolumentorum beneficiorum et praemiorum Casualium Libertatum Dignitatum et immunitatum quae ad dictum munus Locum et officium perprius pertinebant seu pertinere potuerant una cum annua Pensione mille Liberarum4 Sterlinarum secundum Donationem ejusdem per nos ipsi Concessam datam cum presentibus cum plena potestate illi utendi exercendi et fruendi dicto munere et officio et specialiter scribendi subscribendi et nobis offerendi omnes Donationes Cautiones et Signaturas quascunque Regali nostra manu muniendas et interponendi et recipiendi justum et equale dimidium omnium Hon[or]ariorum premiorum Casualium et emolumentorum pertinentium Atque etiam equalem habendi potestatem et […]5 cum dicto Jacobo Johnstoune Armigero altero nostro Status Secretario pro dicto Regno Recipiendi interponendi et conservandi omnia signeta Dicti nostri Regni et impendi equale beneficiorum et Emolumentorum inde pervenientium dimidium in privatus suos usus et Commodium6 7ac etiam potestatum8 constituendi Depotatus9 Et Custodes dictorum Nostrum Signatorum et intromittendi et10 et adsciscendi omnes Clericos et a signeto nostro scribas cum omnibus Clericis Vicecomitatum et Clericis ad pacem in dicto Regno et eo nomine tribuendi ipsis Commissionibus quibus muniti fungi possint et frui iis muneribus predicti Clerici ad Vitam idque quoties contigerit dicta munia quocunque casu esse vacua et Recip[i]endi compositionum et Commodorum dimidium ex admissione predictorum Clericorum provenientiam ac ea ad privatos accomodandi usus In cujus rei testimonium presentibus magnum sigillum nostrum appendi precipimus apud Aulam nostram de Kensingtone decimo quinto die mensis Januarii anno Domini melesimo11 sexcentesimo nonagessimo sexto et anno Regni nostri septimo Per signaturam manu S D N Regis supersignatam wryten to the great seall and registrat the tuenty first day of January Im vjc nynty et sex years sic subscribitur Charles Kerr gratis Sealled at Edinburgh the tuenty first day of of12 January Im vjc nynty and sex years sic subscribitur John Dicksone
1. NRS, PC1/50, 319-21.
2. Sic. Recte ‘nostram’.
3. The letter ‘i’ is written as superscript.
4. Sic. Recte ‘librarum’.
5. Probably ‘privilegium’ is missing.
6. Sic. Recte ‘commodum’.
7. The word ‘et’ is scored out here.
8. Sic. Recte ‘potestatem’.
9. Sic. Recte ‘deputatos’.
10. The letter ‘a’ is scored out here.
11. The first *e* is written as superscript.
12. Sic.
1. NRS, PC1/50, 319-21.
2. Sic. Recte ‘nostram’.
3. The letter ‘i’ is written as superscript.
4. Sic. Recte ‘librarum’.
5. Probably ‘privilegium’ is missing.
6. Sic. Recte ‘commodum’.
7. The word ‘et’ is scored out here.
8. Sic. Recte ‘potestatem’.
9. Sic. Recte ‘deputatos’.
10. The letter ‘a’ is scored out here.
11. The first *e* is written as superscript.
12. Sic.